Hľadaný výraz: 1Mach 8,23-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 “ Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24 Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25 auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. 27 Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; 28 et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo.

1

mail   print   facebook   twitter